Today, November 1, The Solemnity of All Saints, Let us all pray and share this beautiful Prayer, “The Litany of the Saints.”

Let us all pray and share this beautiful Prayer, “The Litany of the Saints” as we celebrate Today, November 1, The Solemnity of All Saints. Many parishes will sing the Litany of the Saints on this day. This prayer is sublime and beautiful; The Church leaves out nothing as it places in our mouths exactly what we should be praying for. For the Church, for our country, for our fellow Catholics, for those outside the Faith, for earthly prosperity, for the faithful departed, it asks for God’s mercy in general, it asks forgiveness for our sins.
The Litany of the Saints (Latin: Litaniæ Sanctorum) is a formal prayer and  It is a prayer to the Triune God, which also includes invocations for the intercession of the Blessed Virgin Mary, the Angels and all the martyrs and saints upon whom Christianity was founded, and those recognised as saints through the subsequent history of the church. Following the invocation of the saints, the Litany concludes with a series of supplications to God to hear the prayers of the worshippers. It is most prominently sung during the Easter Vigil, All Saints’ Day, and in the liturgy for conferring Holy Orders.
The Litany of the Saints is one of the oldest prayers in continuous use in the Catholic Church. Forms of it were used in the East as early as the third century, and the litany as we know it today was largely in place by the time of Pope St. Gregory the Great (540-604). The exact list of saints has varied over time and geographical area. The form given on video is a long standing traditional form of the Litany.
vivafilipinas_allsaintsday
V. Kyrie, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Kyrie, eléison.
V. Christe, audi nos.
R. Christe, exáudi nos.

V. Pater de cælis, Deus.
R. Miserére nobis.

V. Fili, Redémptor mundi, Deus.
R. Miserére nobis.

V. Spíritus Sancte, Deus.
R. Miserére nobis.

V. Sancta Trinitas, unus Deus.
R. Miserére nobis.

V. Sancta Maria.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Dei Genitrix.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Virgo vírginum.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Michael.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Gabriel.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Raphael.
R. Ora pro nobis.

V. Omnes sancti Angeli et Archangeli.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes sancti beatórum Spirituum ordines.
R. Orate pro nobis.

V. Sancte Joánnes Bapista.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Joseph.
R. Ora pro nobis.

V. Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ.
R. Orate pro nobis.

V. Sancte Petre.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Paule.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Andrea.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Jacobe.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Joánnes.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Thoma.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Jacobe.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Philippe.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Bartholomæe.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Matthæe.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Simon.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Thaddæe.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Matthia.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Barnaba.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Luca.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Marce.
R. Ora pro nobis.

V. Omnes sancti Apóstoli et Evangelistæ.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes sancti Discipuli Dómini.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes sancti Innocéntes.
R. Orate pro nobis.

V. Sancte Stephane.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Laurenti.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Vincenti.
R. Ora pro nobis.

V. Sancti Fabiane et Sebastiane.
R. Orate pro nobis.

V. Sancti Joánnes et Paule.
R. Orate pro nobis.

V. Sancti Cosma et Damiane.
R. Orate pro nobis.

V. Sancti Gervasi et Protasi.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes sancti Mártyres.
R. Orate pro nobis.

V. Sancte Silvester.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Gregóri.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Ambrosi.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Augustine.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Hieronyme.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Martine.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Nicolaë.
R. Ora pro nobis.

V. Omnes sancti Pontifices et Confessores.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes sancti Doctores.
R. Orate pro nobis.

V. Sancte Antoni.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Benedicte.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Bernarde.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Dominice.
R. Ora pro nobis.

V. Sancte Francisce.
R. Ora pro nobis.

V. Omnes sancti Sacerdotes et Levitæ.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes sancti Monachi et Eremitæ.
R. Orate pro nobis.

V. Sancta Maria Magdalena.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Agatha.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Lucia.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Agnes.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Cæcilia.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Catharina.
R. Ora pro nobis.

V. Sancta Anastasia.
R. Ora pro nobis.

V. Omnes sanctæ Virgines et Viduæ.
R. Orate pro nobis.

V. Omnes Sancti et Sanctæ Dei.
R. Intercédite pro nobis.

V. Propitius esto.
R. Parce nobis, Dómine.

V. Propitius esto.
R. Exáudi nos, Dómine.

V. Ab omni malo.
R. Libera nos, Dómine.

V. Ab omni peccáto.
R. Libera nos, Dómine.

V. Ab ira tua.
R. Libera nos, Dómine.

V. A subitanea et improvisa morte.
R. Libera nos, Dómine.

V. Ab insídiis diaboli.
R. Libera nos, Dómine.

V. Ab ira, et ódio, et omni mala voluntáte.
R. Libera nos, Dómine.

V. A spíritu fornicatiónis.
R. Libera nos, Dómine.

V. A fulgure et tempestate.
R. Libera nos, Dómine.

V. A flagello terræmotus.
R. Libera nos, Dómine.

V. A peste, fame et bello.
R. Libera nos, Dómine.

V. A morte perpetua.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per advéntum tuum.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per nativitátem tuam.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per baptismum et sanctum jejunium tuum.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per crucem et passiónem tuam.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per mortem et sepultúram tuam.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per sanctam resurrectiónem tuam.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per admirábilem ascensiónem tuam.
R. Libera nos, Dómine.

V. Per advéntum Spíritus Sancti Paracliti.
R. Libera nos, Dómine.

V. In die judicii.
R. Libera nos, Dómine.

V. Peccátores.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut nobis parcas.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut nobis indulgeas.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut ad veram pœniténtiam nos perducere dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut Ecclésiam tuam sanctam regere et conservare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut domnum Apostolicum et omnes ecclésiasticos ordines in sancta religióne conservare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut regibus et principibus christiánis pacem et veram concordiam donare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut cuncto pópulo christiáno pacem et unitátem largiri dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut omnes errántes ad unitátem Ecclésiæ revocare, et infidéles universos ad Evangelii lumen perducere dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut nosmetipsos in tuo sancto servítio confortare et conservare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut mentes nostras ad cælestia desideria erigas.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut ómnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retríbuas.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut ánimas nostras, fratrum, propinquorum et benefactórum nostrórum ab æterna damnatióne erípias.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut fructus terræ dare et conservare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut ómnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Ut nos exáudire dignéris.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Fili Dei.
R. Te rogamus, audi nos.

V. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
R. Parce nobis, Dómine.

V. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
R. Exáudi nos, Dómine.

V. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
R. Miserére nobis.

V. Christe, audi nos.
R. Christe, exáudi nos.

V. Kyrie, eléison.
R. Christe, eléison. Kyrie, eléison.

Pater noster.
secreto usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 69. Deus, in adjutórium

Deus, in adjutórium meum inténde : * Dómine ad adjuvandum me festina.
2 Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam.
3 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi : Euge, euge.
5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper : Magnificétur Dóminus : qui díligunt salutáre tuum.
6 Ego vero egenus, et pauper sum : * Deus, adjuva me.
7 Adjútor meus, et liberátor meus es tu : * Dómine, ne moreris.
8 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
9 Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperántes in te.

V. Esto nobis, Dómine, turris fortitudinis.
R. A fácie inimíci.

V. Nihil profíciat inimícus in nobis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocere nobis.

V. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.

V. Orémus pro Pontifice nostro N.
R. Dóminus conservet eum, et vivificet eum, et beátum fáciat eum in terra, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.

Vacante Apostolica Sede, Versus cum suo Responsorio præteritur.

V. Orémus pro benefactoribus nostris.
R. Retribuere dignare, Dómine, ómnibus, nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam æternam. Amen.

V. Orémus pro fidelibus defunctis.
R. Requiem æternam dona eis, Dómine, et lux perpetua luceat eis.

V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

V. Pro frátribus nostris abséntibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperántes in te.

V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Oremus. Oratio

Deus, cui proprium est misereri semper et parcere : suscipe deprecatiónem nostram ; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictórum catena constringit, miserátio tuæ pietátis clementer absolvat.

Exáudi, quæsumus, Dómine, supplícium preces, et confiténtium tibi parce peccátis : ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benignus et pacem.

Ineffábilem nobis, Dómine, misericórdiam tuam clementer ostende : ut simul nos et a peccátis ómnibus exuas, et a pœnis, quas pro his meremur, erípias.

Deus, qui culpa offenderis, pœniténtia placaris : preces pópuli tui supplicántis propitius réspice ; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris meremur, averte.

Omnípotens sempiterne Deus, miserére famulo tuo Pontifici nostro N., et dírige eum secúndum tuam cleméntiam in viam salútis ætérnæ : ut, te donante, tibi placita cupiat, et tota virtúte perfíciat.

Deus, a quo sancta desideria, recta consília et justa sunt ópera : da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem ; ut et corda nostra mandátis tuis dedita, et, hostium subláta formidine, tempora sint, tua protectióne, tranquilla.

Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine : ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.

Fidelium, Deus, ómnium conditor et redemptor, animabus famulórum famularumque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum : ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur.

Actiónes nostras, quæsumus, Dómine, aspirando præveni et adjuvando proséquere : ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incipiat et per te cœpta finiátur.

Omnípotens sempiterne Deus, qui vivórum dominaris simul et mortuórum, ómniumque misereris quos tuos fide et opere futuros esse prænoscis : te supplices exorámus ; ut, pro quibus effúndere preces decrevimus, quosque vel præsens sæculum adhuc in carne retinet vel futurum jam exutos corpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ cleméntia, ómnium delictórum suórum veniam consequántur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

V. Exáudiat nos omnípotens et misericors Dóminus.
R. Amen.

V. Et fidelium ánimæ † per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Use Facebook to Comment on this Post

You may also like...

Leave a Reply